- MARMOTTA
- MARMOTTAItalis dicitur Mus montanus, sed Alpinus, ut Plinius vocat. l. 8. c. 37. quia in Alpibus frequens: Non enim peculiaris Alpibus est, sed pares Aegyptus gignit. Quam somniculosum hoc animal, Scaliger docet Exercitat. 203. Cum glirium specie (marmotze) in somno conveniunt. Hibernes enim totos menses transigunt sopore. Et Gesnerus, Hi mures multum dormiunt et in cavernis suit delitescunt quas mirô artifieiô fodiunt etc. Agricola item, In montibus quidem foenum, quod in saxis mollicimum erescit, collectum, in cavernam deferunt, ut hieme mollius dormiant. Stumpfius tandem, qui unam per biennium secum habuerat, in Helvet. Chron. Cibi gratiâ byeme tantum dormintes effodiuntur. Item, Terraque effessâ dormientes auferunt. Et paulo post, Portantur dormientes, quo libuerit. Neque enim facile expergiscuntur, nisi calor Solis, ignis, aut hypocausti eos resolverit. Et rurus, Occiduntur etiamnum dormientes, cultrô in iugulum adactê, unde parum prioribus pedibus moveri incipiunt. Sed exspirant prius quam prorsus expergiscantur. Sed et Plinius, qui huius muris meminit solus Veterum l. 8. c. 37. Conduntur, ait, hieme et Pontici Mures-conduntur et Alpini: nempe in cavis suis altum dormituri. Unde somnus Saulis et militum circumstantium, in Sacris, qui tam altum dormiebant, ut Davidem et Abisaeum, usque ad Regium procedentes tentorium et Saulis auferentes lanceam, non senserint, recte ab Hebraeo Scriptore somnus Marmotae, vocatur. Quam vocem in Bereschit Rabba duobus locis, ubi marmita legitur, feliciter restituit Sam. Bochart. Hieroz. Parte Prior. l. III. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.